2 Kings 18

RAB. Apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Nam Redemptor noster Dominus fortis, Dominus potens in praelio, non solum idola gentium contrivit, et cultum idololatriae dissipavit quatenus unius Dei notitiam haberent, ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit. . Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit, non in aeneo serpente. etc. Quod interpretatur aes eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis ejus metallum eum esse, non Deum, agnoscerent. . RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiae putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quaedam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetae dicunt: Haec dicit Dominus. Iste dixit: RAB. De hoc Eliacim dixit Isaias: Isa. 22., qui fuit pontifex post Sobnam: quem tradunt Hebraei, Rabsacis comminationibus perterritum, prodidisse Jerusalem, et excepta arce sicut et templo, Assyrios totam urbem cepisse; quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam autumant. . Nulla narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postulaverit. RAB. Verum est quod in Deo habuerunt fiduciam, sed falsum est Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria: hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri juberet Deum in templo Jerusalem adorari. ID. Rabsaces, ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias non haberet: non de imbecillitate populi venit quasi equitandi ignari, sed quia Deus praecepit ne rex Israel equos et uxores sibi multiplicaret. . ID. Ad id quod dixit, si dixeritis, In Deo confidimus, callide respondet se non sua voluntate, sed Dei venisse dicentis: Et est argumentum: cum multas urbes ceperim, et pars Jerusalem maneat intacta, manifestum est me Dei venisse voluntate. ID. Sensus est, etc., usque ad quae terrae Judaeae similitudinem habebat, tam in situ quam in fructibus. . etc. Rabsacis accusatio Ezechiae testimonium est, quod captis videlicet urbibus in Domino confisus sit: et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quae ille construxit, et dicit ad populum: RAB. Ostendit harum civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etc., usque ad ut noster vertit interpres. . .
Copyright information for VulgGlossa